

Liber Job*
Caput 3: Versus 9
CaligineEjus noctis.Obtenebrentur stellae.Id est, hypocritae, qui lucent per opera ad oculos hominum. Hae sunt quae cauda draconis, id est, extrema persecutione Antichristi, trahuntur; hae obtenebrantur, quia malitia hostis sic praevalet eis, ut apertis malis involvantur, quales intus, tales exterius.Exspectet lucem.Hoc secundum membra ejus, etc., usque ad quae Christum prophetando sustinuit, sed venientem non cognovit.Nec ortum surgentis aurorae.[Ibid.]Ortus aurorae est nova nativitas resurrectionis, qua sancti cum carne orientur ad videndum lumen aeternum. Sed quantumcunque hic fulgeant electi, nequeunt penetrare quae erit illa gloria illius novae nativitatis: haec nox non clausit, sed aperuit ostia ventris, quia concepto homine, ad peccatum desideria concupiscentiae, reseravit. His autem ostiis, id est, desideriis concupiscentiae carnalis reseratis, ad innumera corruptionis mala pertrahimur. Unde gravati gemimus: quia hoc justitia exigit, ut quod sponte fecimus, inviti toleremus.